Św. Jacka, wyzn., Głównego Patrona Metropolii Górnośląskiej


czwartek

17 sierpnia
Św. Jacka, wyzn., Głównego Patrona Metropolii Górnośląskiej
1
Szata
19:00

Msza Święta jest sprawowana w następującej intencji: Za zmarłych dziadków Albinę i Józefa Padler.

Przeczytaj informacje o patronie dzisiejszego dnia: Św. Jacek, Wyznawca, główny Patron Metropolii Górnośląskiej.
Propria – czyli teksty własne Mszy św., znajdują się na stronie 1050 naszego Mszału Rzymskiego (Wyd. Pallotinum, 1963).

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses: 1 Thess 2, 2-8
Fratres: sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis : neque in occasione avaritiæ : Deus testis est: nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.

Sequéntia ✠ sancti Evangélii secúndum Matthaeum: Matt 10, 7-10
In illo tempore: Euntes autem prædicate, dicentes: Quia appropinquavit regnum cælorum. Infirmos curate, mortuos suscitate, leprosos mundate, dæmones ejicite: gratis accepistis, gratis date. Nolite possidere aurum, neque argentum, neque pecuniam in zonis vestris: non peram in via, neque duas tunicas, neque calceamenta, neque virgam: dignus enim est operarius cibo suo. 

« wróć