Niedziela Palmowa


niedziela

25 marca
Niedziela Palmowa
1
Szata
09:45

Msza Święta jest sprawowana w następującej intencji: W intencji Piotra Niedzielskiego  w podziękowaniu za dar życia,  z prośbą o błogosławieństwo Boże  i opiekę Matki Najświętszej  w dniu Chrztu Świętego.

Propria – czyli teksty własne, znajdują się na stronie 288 naszego Mszału Rzymskiego (Wyd. Pallotinum, 1963).

Sequéntia ✠ sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
In illo témpore: Cum appropinquásset Iesus Ierosólymis, et venísset Béthphage ad montem Olivéti: tunc misit duos discípulos suos, dicens eis: Ite in castéllum, quod contra vos est, et statim inveniétis ásinam alligátam et pullum cum ea: sólvite et addúcite mihi: et si quis vobis áliquid dixerit, dícite, quia Dóminus his opus habet, et conféstim dimíttet eos. Hoc autem totum factum est, ut adimplerétur, quod dictum est per Prophétam, dicéntem: Dícite fíliae Sion: Ecce, Rex tuus venit tibi mansuétus, sedens super ásinam et pullum, fílium subiugális. Eúntes autem discípuli, fecérunt, sicut præcépit illis Iesus. Et adduxérunt ásinam et pullum: et imposuérunt super eos vestiménta sua, et eum désuper sedére tecérunt. Plúrima autem turba stravérunt vestiménta sua in via: álii autem cædébant ramos de arbóribus, et sternébant in via: turbæ autem, quæ præcedébant et quæ sequebántur, clamábant, dicéntes: Hosánna fílio David: benedíctus, qui venit in nómine Dómini.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses: Phil 2, 5-11
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Iesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æqualem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus oboediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: ei donávit illi nomen, quod est super omne nomen: hic genuflectitur ut in nómine Iesu omne genu flectátur coeléstium, terréstrium et inférno rum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Iesus Christus in glória est Dei Patris.

Pássio Dómini nostri Iesu Christi secúndum Matthǽum: Matt 26, 36-75; 27, 1-60
Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dícitur Gethsémani, et dixit discípulis suis: I. Sedéte hic, donec vadam illuc et orem. C. Et assúmpto Petro et duóbus fíliis Zebedaei, coepit contristári et mæstus esse. Tunc ait illis: I. Tristis est ánima mea usque ad mortem: sustinéte hic, et vigilate mecum. C. Et progréssus pusíllum, prócidit in fáciem suam, orans et dicens: I. Pater mi, si possíbile est, tránseat a me calix iste: Verúmtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. C. Et venit ad discípulos suos, et invénit eos dormiéntes: et dicit Petro: I. Sic non potuístis una hora vigiláre mecum? Vigiláte et oráte, ut non intrétis in tentatiónem. Spíritus quidem promptus est, caro autem infírma. C. Iterum secúndo ábiit et orávit, dicens: I. Pater mi, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum, fiat volúntas tua. C. Et venit íterum, et invenit eos dormiéntes: erant enim óculi eórum graváti. Et relíctis illis, íterum ábiit et orávit tértio, eúndem sermónem dicens. Tunc venit ad discípulos suos, et dicit illis: I. Dormíte iam et requiéscite: ecce, appropinquávit hora, et Fílius hóminis tradétur in manus peccatórum. Súrgite, eámus: ecce, appropinquávit, qui me tradet. C. Adhuc eo loquénte, ecce, Iudas, unus de duódecim, venit, et cum eo turba multa cum gládiis et fústibus, missi a princípibus sacerdótum et senióribus pópuli. Qui autem trádidit eum, dedit illis signum, dicens: S. Quemcúmque osculátus fúero, ipse est, tenéte eum. C. Et conféstim accédens ad Iesum, dixit: S. Ave, Rabbi. C. Et osculátus est eum. Dixítque illi Iesus: I.Amíce, ad quid venísti? C. Tunc accessérunt, et manus iniecérunt in Iesum et tenuérunt eum. Et ecce, unus ex his, qui erant cum Iesu, exténdens manum, exémit gládium suum, et percútiens servum príncipis sacerdótum, amputávit aurículam eius. Tunc ait illi Iesus: I. Convérte gládium tuum in locum suum. Omnes enim, qui accéperint gládium, gládio períbunt. An putas, quia non possum rogáre Patrem meum, et exhibébit mihi modo plus quam duódecim legiónes Angelórum? Quómodo ergo implebúntur Scripturae, quia sic oportet fíeri? C. In illa hora dixit Iesus turbis: I.Tamquam ad latrónem exístis cum gládiis et fústibus comprehéndere me: cotídie apud vos sedébam docens in templo, et non me tenuístis. C. Hoc autem totum factum est, ut adimpleréntur Scripturae Prophetárum. Tunc discípuli omnes, relícto eo, fugérunt. At illi tenéntes Iesum, duxérunt ad Cáipham, príncipem sacerdótum, ubi scribæ et senióres convénerant. Petrus autem sequebátur eum a longe, usque in átrium príncipis sacerdótum. Et ingréssus intro, sedébat cum minístris, ut vidéret finem. Príncipes autem sacerdótum et omne concílium quærébant falsum testimónium contra Iesum, ut eum morti tráderent: et non invenérunt, cum multi falsi testes accessíssent. Novíssime autem venérunt duo falsi testes et dixérunt: S. Hic dixit: Possum destrúere templum Dei, et post tríduum reædificáre illud. C. Et surgens princeps sacerdótum, ait illi: S. Nihil respóndes ad ea, quæ isti advérsum te testificántur? C. Iesus autem tacébat. Et princeps sacerdótum ait illi: S. Adiúro te per Deum vivum, ut dicas nobis, si tu es Christus, Fílius Dei. C. Dicit illi Iesus: I. Tu dixísti. Verúmtamen dico vobis, ámodo vidébitis Fílium hóminis sedéntem a dextris virtútis Dei, et veniéntem in núbibus coeli. C. Tunc princeps sacerdótum scidit vestiménta sua, dicens: S. Blasphemávit: quid adhuc egémus téstibus? Ecce, nunc audístis blasphémiam: quid vobis vidétur? C. At illi respondéntes dixérunt: S. Reus est mortis. C. Tunc exspuérunt in fáciem eius, et cólaphis eum cecidérunt, álii autem palmas in fáciem eius dedérunt, dicéntes: S. Prophetíza nobis, Christe, quis est, qui te percússit? C. Petrus vero sedébat foris in átrio: et accéssit ad eum una ancílla, dicens: S. Et tu cum Iesu Galilaeo eras. C. At ille negávit coram ómnibus, dicens: S. Néscio, quid dicis. C. Exeúnte autem illo iánuam, vidit eum ália ancílla, et ait his, qui erant ibi: S. Et hic erat cum Iesu Nazaréno. C. Et íterum negávit cum iuraménto: Quia non novi hóminem. Et post pusíllum accessérunt, qui stabant, et dixérunt Petro: S. Vere et tu ex illis es: nam et loquéla tua maniféstum te facit. C. Tunc coepit detestári et iuráre, quia non novísset hóminem. Et contínuo gallus cantávit. Et recordátus est Petrus verbi Iesu, quod díxerat: Priúsquam gallus cantet, ter me negábis. Et egréssus foras, flevit amáre. Mane autem facto, consílium iniérunt omnes príncipes sacerdótum et senióres pópuli advérsus Iesum, ut eum morti tráderent. Et vinctum adduxérunt eum, et tradidérunt Póntio Piláto praesidi. Tunc videns Iudas, qui eum trádidit, quod damnátus esset, pæniténtia ductus, réttulit trigínta argénteos princípibus sacerdótum et senióribus, dicens: S. Peccávi, tradens sánguinem iustum. C. At illi dixérunt: S. Quid ad nos? Tu vidéris. C. Et proiéctis argénteis in templo, recéssit: et ábiens, láqueo se suspéndit. Príncipes autem sacerdótum, accéptis argénteis, dixérunt: S. Non licet eos míttere in córbonam: quia prétium sánguinis est. C. Consílio autem ínito, emérunt ex illis agrum fíguli, in sepultúram peregrinórum. Propter hoc vocátus est ager ille, Hacéldama, hoc est, ager sánguinis, usque in hodiérnum diem. Tunc implétum est, quod dictum est per Ieremíam Prophétam, dicéntem: Et accepérunt trigínta argénteos prétium appretiáti, quem appretiavérunt a fíliis Israël: et dedérunt eos in agrum fíguli, sicut constítuit mihi Dóminus. Iesus autem stetit ante praesidem, et interrogávit eum præses, dicens: S. Tu es Rex Iudæórum? C. Dicit illi Iesus: I. Tu dicis. C. Et cum accusarétur a princípibus sacerdótum et senióribus, nihil respóndit. Tunc dicit illi Pilátus: S. Non audis, quanta advérsum te dicunt testimónia? C. Et non respóndit ei ad ullum verbum, ita ut mirarétur præses veheménter. Per diem autem sollémnem consuéverat præses pópulo dimíttere unum vinctum, quem voluíssent. Habébat autem tunc vinctum insígnem, qui dicebátur Barábbas. Congregátis ergo illis, dixit Pilátus: S. Quem vultis dimíttam vobis: Barábbam, an Iesum, qui dícitur Christus? C. Sciébat enim, quod per invídiam tradidíssent eum. Sedénte autem illo pro tribunáli, misit ad eum uxor eius, dicens: S. Nihil tibi et iusto illi: multa enim passa sum hódie per visum propter eum. C. Príncipes autem sacerdótum et senióres persuasérunt populis, ut péterent Barábbam, Iesum vero pérderent. Respóndens autem præses, ait illis: S. Quem vultis vobis de duóbus dimítti? C. At illi dixérunt: S. Barábbam. C. Dicit illis Pilátus: S. Quid ígitur fáciam de Iesu, qui dícitur Christus? C. Dicunt omnes: S. Crucifigátur. C.Ait illis præses: S. Quid enim mali fecit? C. At illi magis clamábant,dicéntes: S. Crucifigátur. C.Videns autem Pilátus, quia nihil profíceret, sed magis tumúltus fíeret: accépta aqua, lavit manus coram pópulo, dicens: S. Innocens ego sum a sánguine iusti huius: vos vidéritis. C. Et respóndens univérsus pópulus, dixit: S. Sanguis eius super nos et super fílios nostros. C. Tunc dimísit illis Barábbam: Iesum autem flagellátum trádidit eis, ut crucifigerétur. Tunc mílites praesidis suscipiéntes Iesum in prætórium, congregavérunt ad eum univérsam cohórtem: et exuéntes eum, chlámydem coccíneam circumdedérunt ei: et plecténtes corónam de spinis, posuérunt super caput eius, et arúndinem in déxtera eius. Et genu flexo ante eum, illudébant ei, dicéntes: S. Ave, Rex Iudæórum. C. Et exspuéntes in eum, accepérunt arúndinem, et percutiébant caput eius. Et postquam illusérunt ei, exuérunt eum chlámyde et induérunt eum vestiméntis eius, et duxérunt eum, ut crucifígerent. Exeúntes autem, invenérunt hóminem Cyrenaeum, nómine Simónem: hunc angariavérunt, ut tólleret crucem eius. Et venérunt in locum, qui dícitur Gólgotha, quod est Calváriæ locus. Et dedérunt ei vinum bíbere cum felle mixtum. Et cum gustásset, nóluit bibere. Postquam autem crucifixérunt eum, divisérunt vestiménta eius, sortem mitténtes: ut implerétur, quod dictum est per Prophétam dicentem: Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem. Et sedéntes, servábant eum. Et imposuérunt super caput eius causam ipsíus scriptam: Hic est Iesus, Rex Iudæórum. Tunc crucifíxi sunt cum eo duo latrónes: unus a dextris et unus a sinístris. Prætereúntes autem blasphemábant eum, movéntes cápita sua et dicéntes: S. Vah, qui déstruis templum Dei et in tríduo illud reædíficas: salva temetípsum. Si Fílius Dei es, descénde de cruce. C. Simíliter et príncipes sacerdótum illudéntes cum scribis et senióribus, dicébant: S. Alios salvos fecit, seípsum non potest salvum fácere: si Rex Israël est, descéndat nunc de cruce, et crédimus ei: confídit in Deo: líberet nunc, si vult eum: dixit enim: Quia Fílius Dei sum. C. Idípsum autem et latrónes, qui crucifíxi erant cum eo, improperábant ei. A sexta autem hora ténebræ factæ sunt super univérsam terram usque ad horam nonam. Et circa horam nonam clamávit Iesus voce magna, dicens: I. Eli, Eli, lamma sabactháni? C. Hoc est: I. Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? C. Quidam autem illic stantes et audiéntes dicébant: S.Elíam vocat iste. C. Et contínuo currens unus ex eis, accéptam spóngiam implévit acéto et impósuit arúndini, et dabat ei bíbere. Céteri vero dicébant: S. Sine, videámus, an véniat Elías líberans eum. C. Iesus autem íterum clamans voce magna, emísit spíritum.
Hic genuflectitur, et pausatur aliquantulum.
Et ecce, velum templi scissum est in duas partes a summo usque deórsum: et terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monuménta apérta sunt: et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt. Et exeúntes de monuméntis post resurrectiónem eius, venérunt in sanctam civitátem, et apparuérunt multis. Centúrio autem et qui cum eo erant, custodiéntes Iesum, viso terræmótu et his, quæ fiébant, timuérunt valde, dicéntes: S. Vere Fílius Dei erat iste. C. Erant autem ibi mulíeres multæ a longe, quæ secútæ erant Iesum a Galilaea, ministrántes ei: inter quas erat María Magdaléne, et María Iacóbi, et Ioseph mater, et mater filiórum Zebedaei. Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathaea, nómine Ioseph, qui et ipse discípulus erat Iesu. Hic accéssit ad Pilátum, et pétiit corpus Iesu. Tunc Pilátus iussit reddi corpus. Et accépto córpore, Ioseph invólvit illud in síndone munda. Et pósuit illud in monuménto suo novo, quod excíderat in petra. Et advólvit saxum magnum ad óstium monuménti, et ábiit.

Msza św. i Pasja. Stacyjny kościół św. Jana Laterańskiego przedstawia symbolicznie miasto Jerozolimę; wchodzimy więc z Chrystusem jako jego uczniowie do świętego miasta: „Kiedy Pan wkraczał do miasta świętego, dzieci Hebrajczyków … wołały, zwiastując zmartwychwstanie Życia …” (antyfona przy wejściu do kościoła). Lecz w jakim celu przybywał tam Chrystus? Czy po to, aby się koronować na króla? Nie, po to tylko, aby cierpieć! Toteż w liturgii następuje nagłe przestawienie nastroju, a Msza św., która się teraz odprawia, wprowadza nas w samą mękę Chrystusa Pana. Wszystkie teksty mszalne tchną głębokim smutkiem. Kościół przedstawia nam bolesny obraz cierpiącego Zbawiciela; śpiewy mszalne są głosem skargi, płynącej z ust Chrystusa; w swym opuszczeniu woła On do Ojca o pomoc. Trzej mężowie wygłaszają prolog, poprzedzający dramat męki na krzyżu: król – prorok Dawid (introit, traktus, ofertorium), Apostoł narodów i kaznodzieja krzyża – św. Paweł (epistoła) oraz Apostoł i Ewangelista – św. Mateusz (Pasja).

Dawid. Królewski śpiewak intonuje słynny mesjański psalm 21. Zgodnie z ustalonym przekonaniem Kościoła, Ojców Kościoła, a nawet przedstawicieli Synagogi, jest to pieśń w znaczeniu bezpośrednim mesjańska, to znaczy, że omawia w sensie dosłownym mękę Chrystusa Pana. Uważamy ją za opis widzenia Dawida,w którym ogląda on mękę Pańską. Psalm ten tym bardziej jest nam drogi, że Chrystus odmówił go na krzyżu przynajmniej w części, a może nawet w całości. Przedstawia on szczytowy punkt męki Zbawiciela – zupełne odpuszczenie Pana na krzyżu. Odmawiając go przenieśmy się w duchu na Golgotę i pozwólmy, by smutek tej sceny przeniknął nasze serca. Oczywiście nie można każdego słowa i obrazu tego psalmu stosować do męki Pańskiej. Dawid pragnie oddać straszliwe opuszczenie Ukrzyżowanego posługując się plastyką wyrazów, szuka więc odpowiednich słów i obrazów, by chociaż w przybliżeniu odmalować rzeczywistość. W pierwszej części daje się zauważyć pewna zmienność stanów uczuciowych: z jednej strony szukanie oparcia w Bogu, oddanie się, ufność i posłuszeństwo Ojcu; z drugiej – poczucie opuszczenia przez Boga i pozbawienia pomocy. W drugiej części przesuwają się przed nami różne sceny męki. Przedstawiają one niejednokrotnie wrogów jako zwierzęta krwiożercze. Oprócz tego słyszymy dosłowne przepowiednie: „Przebodli ręce moje i nogi moje … Rozdzielili sobie szaty moje, a o suknię moją los miotali … Język mój przysechł do podniebienia mego„. W zakończeniu psalmu widoczna zupełna zmiana uczuć: kielich wypity aż do dna, a przez ciemności świta chwała zmartwychwstania; z ust Chrystusowych rozbrzmiewa hymn dziękczynienia za odkupienie świata.

Św. Paweł. Drugie świadectwo składa wielki kaznodzieja krzyża, św. Paweł. W liście swym do ulubionej gminy chrześcijańskiej w Filippach kreśli on obraz Ukrzyżowanego; jest to może najpiękniejsza charakterystyka Jezusa. Główny wiersz: Chrystus stał się „posłuszny aż do śmierci, a była to śmierć krzyżowa. Dlatego i Bóg wywyższył go …” powtarzany jest wielokrotnie w ostatnich trzech dniach Wielkiego Tygodnia i stanowi krótkie streszczenie męki Pańskiej.

Św. Mateusz. Jako trzeci z kolei przemawia dziś pierwszy Ewangelista, opisując mękę Zbawiciela. On właśnie przedstawia nam Chrystusa w pełnym Jego człowieczeństwie i opuszczeniu, tak jak oglądał Go Prorok w swej wizji proroczej. W wielu kościołach Pasję śpiewa uroczyście trzech księży, z których jeden przedstawia Ewangelistę, drugi Chrystusa, trzeci pozostałe osoby, chór zaś spełnia rolę ludu. W tych natomiast kościołach, gdzie nie śpiewa się uroczyście Pasji po łacinie, odczytuje się opis męki Pańskiej po polsku.

W epistole spojrzenie nasze wybiega przez Wielki Piątek do chwały zmartwychwstania Chrystusowego. W ofertorium i antyfonie na Komunię św. składamy w ofierze chleb i wino w głębokiej łączności z cierpieniami Pana. Podczas ofiarowania hostii i wina chór śpiewa powtarzający się wiersz: „Dali mi żółć jako pokarm, a kiedym pragnął, napoili mię octem„, a w czasie Komunii św. wiernych: „Ojcze, jeżeli ten kielich nie może odejść ode mnie, jeno abym go pił, niech się stanie wola twoja” (antyfona na Komunię św.).

Tekst jest fragmentem pracy Piusa Parcha, zatytułowanej „Rok Liturgiczny” (Poznań 1956, tom 2, str. 190-192).

« wróć