Św. Szymona z Lipnicy, wyzn.


wtorek

18 lipca
Św. Szymona z Lipnicy, wyzn.
3
Szata
19:00

Msza Święta jest sprawowana w następującej intencji: W intencji zmarłej Olgi Polak.

Przeczytaj informacje o patronie dzisiejszego dnia: Św. Szymon z Lipnicy, wyznawca.

Propria – czyli teksty własne Mszy św., znajdują się na stronie 986 naszego Mszału Rzymskiego (Wyd. Pallotinum, 1963).

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios: 1 Cor 4,9-14
Puto enim quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos : quia spectaculum facti sumus mundo, et angelis, et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes in Christo : nos infirmi, vos autem fortes : vos nobiles, nos autem ignobiles. Usque in hanc horam et esurimus, et sitimus, et nudi sumus, et colaphis cædimur, et instabiles sumus, et laboramus operantes manibus nostris : maledicimur, et benedicimus : persecutionem patimur, et sustinemus : blasphemamur, et obsecramus : tamquam purgamenta hujus mundi facti sumus, omnium peripsema usque adhuc. Non ut confundam vos, hæc scribo, sed ut filios meos carissimos moneo. 

Sequéntia ✠ sancti Evangélii secúndum Lucam: Luc 12, 32-34
In illo témpore: Nolite timere pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum. Vendite quæ possidetis, et date eleemosynam. Facite vobis sacculos, qui non veterascunt, thesaurum non deficientem in cælis : quo fur non appropriat, neque tinea corrumpit. Ubi enim thesaurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

« wróć