Śś. Andrzeja Świerada i Benedykta, wyznawców


czwartek

13 lipca
Śś. Andrzeja Świerada i Benedykta, wyznawców
3
Szata
19:00

W dniu dzisiejszym przypada Drugi Czwartek Miesiąca.
Msza Wotywna o Duchu Świętym.
Msza Święta jest sprawowana w następującej intencji: W intencji zmarłej Olgi Polak.
Po mszy wotywnej będzie nabożeństwo do Ducha Świętego.
Przeczytaj informacje o patronach dzisiejszego dnia: Śś. Andrzej Świerad i Benedykt, wyznawcy.

Propria – czyli teksty własne Mszy św., znajdują się na stronie 1224 naszego Mszału Rzymskiego (Wyd. Pallotinum, 1963).

Léctio Actuum Apostólorum: Acts 8, 14-17
Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem. Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum : nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu. Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.

Sequéntia ✠ sancti Evangélii secúndum Ioánnem: Ioann 14, 23-31
In illo témpore: Dixit Iesus discípulis suis: Si quis díligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus díliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non díligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audístis, non est meus: sed eius, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem Spíritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque díxero vobis. Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbátur cor vestrum neque formídet. Audístis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligere tis me, gaudere tis utique, quia vado ad Patrem: quia Pater maior me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Iam non multa loquar vobíscum. Venit enim princeps mundi huius, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia díligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.

« wróć