Najśw. Maryi Panny Częstochowskiej


sobota

26 sierpnia
Najśw. Maryi Panny Częstochowskiej
1
Szata
07:30

Msza Święta jest sprawowana w następującej intencji: Za zmarłych dziadków Albinę i Józefa Padler.

W dniu dzisiejszym przypada Święto Najświętszej Maryi Panny Częstochowskiej.

Propria – czyli teksty własne Mszy św., znajdują się na stronie 1066 naszego Mszału Rzymskiego (Wyd. Pallotinum, 1963).

Léctio libri Sapiéntiæ: Prov 8, 17-24. 32-35
Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilant ad me, invenient me. Mecum sunt divitiæ et gloria, opes superbæ et justitia. Melior est enim fructus meus auro et lapide pretioso, et genimina mea argento electo. In viis justitiæ ambulo, in medio semitarum judicii: ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam. Dominus possedit me in initio viarum suarum antequam quidquam faceret a principio. Ab æterno ordinata sum, et ex antiquis antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego jam concepta eram: necdum fontes aquarum eruperant.
Nunc ergo, filii, audite me: beati qui custodiunt vias meas. Audite disciplinam, et estote sapientes, et nolite abjicere eam. Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam, et hauriet salutem a Domino.

Sequéntia ✠ sancti Evangélii secúndum Ioánnem: Ioann 2, 1-11
In illo témpore: Nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam: vocat sponsum architriclinus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus.

 

« wróć