Bł. Czesława, wyzn.


czwartek

20 lipca
Bł. Czesława, wyzn.
3
Szata
19:00

Msza Święta jest sprawowana w następującej intencji: W intencji zmarłej Olgi Polak.

Przeczytaj informacje o patronie dzisiejszego dnia: Bł. Czesław, wyznawca.

Propria – czyli teksty własne Mszy św., znajdują się na stronie 991 naszego Mszału Rzymskiego (Wyd. Pallotinum, 1963).

Lectio libri Sapientiae: Eccli 31, 8-11
Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris. Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua. Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit. Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.

Sequéntia ✠ sancti Evangélii secúndum Lucam: Luc 10, 1-9
In illo tempore: Post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos: et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum, quo erat ipse venturus. Et dicebat illis : Messis quidem multa, operarii autem pauci. Rogate ergo dominum messis ut mittat operarios in messem suam. Ite: ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolite portare sacculum, neque peram, neque calceamenta, et neminem per viam salutaveritis. In quamcumque domum intraveritis, primum dicite: Pax huic domui: et si ibi fuerit filius pacis, requiescet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertetur. In eadem autem domo manete, edentes et bibentes quæ apud illos sunt: dignus est enim operarius mercede sua. Nolite transire de domo in domum. Et in quamcumque civitatem intraveritis, et susceperint vos, manducate quæ apponuntur vobis: et curate infirmos, qui in illa sunt, et dicite illis : Appropinquavit in vos regnum Dei.

« wróć